Latitudo, longitudo, altitudo et profundum. Redi ergo mecum ad faciem cordis: ipsam praepara. Intus est cui loquitur Deus. Aures, oculi, caetera membra visibilia, interioris cujusdam vel habitaculum vel organum sunt. Interior est homo ubi habitat Christus interim per fidem: ibi habitaturus praesentia divinitatis suae, cum cognoverimus quae sit latitudo, longitudo, altitudo, profundum; cognoverimus etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamur in omnem plenitudinem Dei 20Ephes. III, 17-19. Nunc ergo si tibi intellectus hic non displicet, advoca te comprehendere latitudinem, longitudinem, altitudinem, profundum. Non discurras imaginatione cogitationis per spatia mundana, et per molis hujus tam magnae comprehensibilem granditatem. In te attende quod dico. Latitudo est in bonis operibus; longitudo est in longanimitate et perseverantia bonorum operum; altitudo est in supernorum exspectatione praemiorum; propter quam altitudinem tibi dicitur ut sursum cor habeas. Bene operare, et in bonis operibus persevera, propter beneficia Dei. Terrena pro nihilo aestimes, ne cum tibi aliquo sapientis illius flagello terra ista fuerit perturbata, dicas te sine causa Deum coluisse, sine causa bona opera fecisse, sine causa in bonis operibus perseverasse. Faciendo enim bona opera, quasi habuisti latitudinem: perseverando in eis, quasi habuisti longitudinem: sed terrena conquirendo, non habuisti altitudinem. Attende profundum: gratia Dei est in occulto voluntatis ejus. Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit 21Rom. XI, 34 ? Et, Judicia tua sicut multa abyssus 22Psal. XXXV, 7 .