De nominibus martyrum Perpetuae et Felicitatis. Duarum sanctarum martyrum festum diem hodie celebramus, quae non solum eminuerunt excellentibus in passione virtutibus, verum etiam pro tanto labore pietatis mercedem suam caeterorumque sociorum propriis vocabulis signaverunt. Perpetua quippe et Felicitas nomina duarum, sed merces est omnium. Neque enim omnes martyres in certamine passionis atque confessionis ad tempus fortiter laborarent, nisi ut perpetua felicitate gauderent. Divina ergo providentia gubernante istae non solum martyres, verum etiam conjunctissimae comites, sicut factum est, esse debuerunt, ut unum suae gloriae diem signarent, communemque solemnitatem celebrandam posteris propagarent. Sicut enim exemplo gloriosissimi certaminis ut imitemur hortantur; ita suis nominibus munus inseparabile nos accepturos esse testantur. Ambae invicem teneant, invicem nectant. Alteram sine altera non speramus. Nam nec prodest perpetua, si felicitas non sit; et felicitas deserit, si perpetua non sit. Haec de vocabulis Martyrum, quibus consecratus est dies, pro tempore pauca suffecerint.