Haec proinde quaestio nisi fuerit soluta, turbabit. Domino autem adjuvante solvetur, si primitus illud veritate certissima definitum, fixum atque immobile teneamus, nec bonum quemquam bono alterius, nec malum malo alterius esse posse. Hinc enim ait Apostolus, Unusquisque nostrum proprium onus portabit 3Galat. VI, 5 : et alibi, Igitur unusquisque nostrum pro se rationem reddet 4Rom. XIV, 12 : et iterum Opus autem suum probet unusquisque; et tunc in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero 5Galat. VI, 4 . Hoc etiam per prophetam Ezechielem dicitur: Anima patris mea est, anima filii mea est; anima quae peccaverit, ipsa morietur 6Ezech. XVIII, 4 . Totum illum locum sic explicat, ut ostendat nec bonis parentum sublevari filios malos, nec malis opprimi bonos. Qua veracissima sententia propter nosmetipsos primitus ac firmissime constituta, restat inspicere quid aliis impertiamur officii; diligentissime distinguentes quem nostrae salutis appetamus effectum, quem proximis reddamus affectum. Si bonus es, non quidem alterius bono, sed tuo bonus es: verumtamen eo ipso tuo bono quo bonus es, etiam bono alterius, non mutuata bonitate, sed mutua dilectione congaudes. Item si malus es, non malus es malo alieno, sed tuo: eodem quoque tuo malo non diligis proximum tanquam te ipsum; neque enim diligis vel te ipsum. Diligis quippe iniquitatem acerrimam inimicam, non tibi extrinsecus admotam, sed abs te tibi intrinsecus factam: quae ut facilius vincat te, faves ei contra te. Ita quod te oderis aperte convinceris, cum eam diligis, a qua turpiter vinceris. Neque enim divinum eloquium falsetur, quo dictum est, Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam 7Psal. X, 6 .