Sanctus quisque in hac vita carnalis et spiritualis. Ergo carnalis Apostolus, qui aliis dicebat, Vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis? alios tanquam spirituales alloquitur, et ipse carnalis est? Sed quid dixit et ipsis spiritualibus, quia nondum erant in perfectione coelesti et angelica, nondum erant in illius patriae securitate, sed in hujus peregrinationis sollicitudine versabantur? quid eis dixit? Certe spirituales eos vocavit: Vos, inquit, qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris 7Galat. VI, 1 . Ecce, quem spiritualem jam appellavit, timuit illi tentationis fragilitatem, unde posset tentari spiritualis, etsi non ex mente, utique ex carne. Spiritualis enim, quia secundum spiritum vivit; adhuc autem ex parte mortali carnalis: idem spiritualis, idemque carnalis. Ecce spiritualis: Mente servio legi Dei. Ecce carnalis: carne autem legi peccati. Idem ergo ipse et spiritualis et carnalis? Idem plane, quamdiu hic vivit, sic est.