TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Tertia petitio. Dicimus tertia petitione, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Quid est hoc? Ut quomodo tibi serviunt Angeli in coelo, et nos tibi serviamus in terra. Angeli autem ipsius sancti obediunt illi, non illum offendunt; faciunt jussa amando eum. Hoc ergo oramus, ut et nos praecepta Dei charitate faciamus. Iterum verba ista aliter intelliguntur. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Coelum in nobis anima est, terra in nobis corpus est. Quid est ergo, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra? Sicut et nos audimus praecepta tua, sic nobis consentiat caro nostra; ne dum contendunt caro et spiritus, praecepta Dei minus implere possimus.