Christus in Scripturis dictus tribus modis. Dominus noster Jesus Christus, fratres, quantum animadvertere potuimus paginas sanctas, tribus modis intelligitur et nominatur, quando praedicatur, sive per Legem et Prophetas, sive per Epistolas apostolicas, sive per fidem rerum gestarum, quas in Evangelio cognoscimus. Primus modus est, secundum Deum et divinitatem illam Patri coaequalem atque coaeternam ante assumptionem carnis. Alter modus est, cum assumpta carne jam idem Deus qui homo, et idem homo qui Deus, secundum quamdam suae excellentiae proprietatem, qua non caeteris coaequatur hominibus, sed est mediator et caput Ecclesiae, esse legitur et intelligitur. Tertius modus est quodam modo totus Christus, in plenitudine Ecclesiae, id est, caput et corpus, secundum plenitudinem perfecti cujusdam viri, in quo viro singuli membra sumus. Quod credentibus praedicatur, et prudentibus agnoscibile offertur. Non omnia testimonia Scripturarum tam multa angusto tempore sive recolere sive explicare possumus, quibus omnia tria ista genera probemus: sed tamen non omnia possumus improbata relinquere, ut quibusdam commemoratis testimoniis, caetera quae commemorare non sinimur propter angustias temporis, per vos ipsos jam observare in Scripturis et invenire possitis.