TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Manducandi potestas post resurrectionem erit, sicut in Christo, non necessitas. Quid ergo, fratres mei? Scimus, sicut dicit Apostolus, quia Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo 17Rom. VI, 9 et 10 . Si ergo ille jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur; sic nos resurrecturos speremus, ut in eo statu semper simus, in quem resurgendo mutabimur. Manducandi autem et bibendi etiamsi potestas erit, necessitas non erit. Erat autem tunc cur hoc faceret Dominus, quia erant adhuc in carne quibus vellet congruere, quibus etiam cicatrices ostendere voluit. Non enim qui fecit oculos caeci, quos in matris utero non acceperat, sine cicatricibus resurgere non valebat. Qui si vellet ipsius carnis suae mortalem indigentiam ante mortem ita commutare, ut non haberet aliquam necessitatis inopiam, posset utique: in manu enim habebat, quia Deus erat in carne, et omnipotens Filius, sicut omnipotens Pater. Nam et ipsam carnem suam ante mortem mutavit in quod voluit. In monte quippe cum discipulis cum esset, sicut sol splenduit vultus ejus 18Matth. XVII, 2. Hoc autem potestate fecit, ostendere volens quia et ipsam carnem suam posset ab omni indigentia commutare, ut non moreretur si nollet. Potestatem, inquit, habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo eam tollit a me 19Joan. X, 18 . Potestas haec magna, qua posset et non mori: sed major misericordia, qua voluit mori. Ad hoc enim fecit per misericordiam, quod posset et non facere per potestatem, ut nobis constitueret fundamentum resurrectionis: ut illud quod propter nos mortale portabat, et moreretur, quia morituri sumus; et ad immortalitatem resurgeret, ut immortalitatem speremus. Ideoque ante mortem non solum scriptum est quia manducavit et bibit, sed etiam quia esurivit et sitivit 20Matth. IV, 22, et Joan. XIX, 28: post resurrectionem tantum quia et manducavit et bibit, non autem quia esurivit et sitivit; quia in corpore non amplius morituro non erat illa indigentia corruptionis, ut esset necessitas refectionis, sed erat potestas edendi. Factum est causa congruendi, non ut subveniretur inopiae carnis, sed ut suaderetur veritas corporis.

Notes

  1. 17. Rom. VI, 9 et 10
  2. 18. Matth. XVII, 2
  3. 19. Joan. X, 18
  4. 20. Matth. IV, 22, et Joan. XIX, 28