TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Testimonia pro Ecclesiae catholicae unitate. Contentio catholicorum quomodo dilectionis est, non litis. Quid ergo vobis, fratres, Ecclesiam catholicam toto orbe terrarum fructificantem atque crescentem commendem multis verbis, et meis. Habemus verba Domini pro illa, et pro nobis. Dominus, inquit, dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae 2Psal. II, 7 et 8 . Quare ergo, fratres, de possessione litigamus, et non potius sanctas tabulas recitamus? Venisse nos opinemur ad judicem. De possessione contentio est: et haec contentio non litis, sed dilectionis est. Denique litigator terrenae possessionis ad hoc litigat, ut excludat adversarium: nos ut intromittamus. Litigator terrenae possessionis, cum audierit adversarium dicentem, Possidere volo; respondet, Non permitto. Ego autem fratri dico, Possideas mecum volo: ille litigando dicit, Nolo. Non itaque timeo ne contemnat me Dominus, et corripiat, sicut illos fratres, vel illum fratrem, qui eum interpellavit in populo, et ait: Domine, dic fratri meo, ut dividat mecum haereditatem. Continuo Dominus proferens correptionem, quia oderat divisionem: Dic, homo, inquit, quis me constituit judicem, aut divisorem haereditatis inter vos? Ego autem dico vobis, cavete ab omni cupiditate 3Luc. XII, 13-15 . Istam correptionem non timeo. Interpello enim Dominum meum, fateor, interpello. Non tamen dico, Domine, dic fratri meo, ut dividat haereditatem mecum: sed dico, Domine, dic fratri meo, ut teneat mecum unitatem. Ecce possessionis hujus tabulas recito, non ad hoc ut solus possideam, sed ut fratrem meum mecum nolentem possidere convincam. Ecce tabulas, frater: Postula a me, inquit, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae. Christo dictum est. Nobis ergo dictum est, quia Christi membra sumus. Quid curris in parte? aut quid remanes in parte? Ecce totum tene quod in tabulis. Quaeris inter quem et quem possideas, quomodo solent instrumentis quaeri possessores, inter quos sint affines. Qui tibi dedit omnes fines, nullos dimisit affines.

Notes

  1. 2. Psal. II, 7 et 8
  2. 3. Luc. XII, 13-15