Immutatio sanctorum in resurrectione qualis erit. Caro et sanguis proprie corruptionis et mortalitatis nomina. Sed quae est ista mutatio? quid est illud quod ait, Immutabimur? Species amittitur quae nunc est, an sola corruptio, propter id quod dictum est, Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt; neque corruptio incorruptionem haereditate possidebit? Quod ne auditorem moveret ad desperandam carnis resurrectionem, subjecit, Ecce mysterium vobis dico: omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur. Et ne putaremus immutationem in pejus futuram: et nos, inquit, immutabimur. Restat ergo ut dicat qualis immutatio futura sit. Oportet enim hoc corruptibile, inquit, induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Si corruptibile hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate; jam non erit corruptibilis caro. Si ergo non erit corruptibilis caro, cessabit nomen corruptionis in carne et sanguine, cessabit etiam nomen proprium carnis et sanguinis; quia mortalitatis sunt ista nomina. Et si ita est, et caro resurget, et quia immutatur et fit incorrupta, caro et sanguis regnum Dei non possidebit. Quod si illam immutationem in eis aliquis intelligere voluerit, quos tunc adhuc vivos ille dies inventurus est; ut qui jam mortui erant, resurgant, qui autem adhuc vivunt, immutentur; ut eorum personam suscepisse credatur Apostolus, cum ait, Et nos immutabimur: eadem tamen ratio consequetur, quia illa incorruptio ad omnes utique pertinebit, cum corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem. Tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Corpus autem quod jam mortale non est, non proprie dicitur caro et sanguis, quae terrena sunt corpora: sed corpus dicitur, quod jam coeleste dici potest. Sicut idem apostolus cum diceret de carnium differentia: Non omnis, inquit, caro eadem caro. Alia quidem est hominum, alia pecorum, alia piscium, alia volucrum, alia serpentium. Et corpora, inquit, coelestia, et corpora terrestria 38I Cor. XV, 39 et 55 . Nullo modo autem diceret carnes coelestes; quamvis carnes possint dici corpora, sed terrestria. Omnis enim caro corpus est: non autem omne corpus caro: non solum quia coeleste corpus non dicitur caro, sed etiam quaedam ipsa terrestria, sicut ligna et lapides, et si quid ejusmodi est. Etiam sic ergo caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: quia resurgens caro in tale corpus commutabitur, in quo jam non erit mortalis corruptio, et propterea nec carnis et sanguinis nomen.