Cupiditatis aut charitatis quisque suae onus portat. Distincta sunt onera. Videte nunc, nescio quis avarus intrat: nosti illum avarum, stat tecum, et tu non es avarus; sed etiam misericors, das pauperi quod habes, non inhias in ea quae non habes; audis dicentem Apostolum, Praecipe divitibus hujus mundi, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam 2I Tim. VI, 17-19 . Audisti, agnovisti, didicisti, tenuisti, fecisti. Fac quod facis, noli pigrescere, noli cessare. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 3Matth. X, 22. Bene fecisti homini, ingratus est homo: non te poeniteat bene fecisse, ne fundas poenitendo quod implesti miserando: dic in corde tuo, Non videt iste in quem feci, videt ille propter quem feci; quia iste si videret, si ingratus non esset, sibi potius quam mihi prodesset. Ad Deum me teneam, quem non latet quod facio; non solum quod facio, sed etiam quod corde facio: illum sperem retributorem, qui facti mei non quaerit testem. Talis es, et forte in populo Dei stat juxta te avarus raptor, inhians rebus alienis. Quem nosti talem, et fidelis est, vel potius fidelis vocatur, non eum potes de ecclesia pellere, non habes aliquem aditum castigando et corripiendo corrigere, accessurus est tecum ad altare: noli timere; Unusquisque proprium onus portabit. Memento Apostoli, ut securus accedas: Unusquisque proprium onus portabit. Tantummodo non tibi dicat, Porta mecum. Nam si cum illo communicare volueris avaritiam, onus non minuetur, sed duo gravabuntur. Portet ergo sarcinam suam, et tu tuam: quoniam quando ex humeris Dominus tuus talem sarcinam excussit, alteram imposuit; excussit cupiditatis, imposuit charitatis. Ergo secundum cupiditates malas unusquisque sarcinam suam portat, malus malam, bonus bonam.