Scripturarum figurae rebus vere gestis inhaerent. Ante omnia tamen, fratres, hoc in nomine Domini et admonemus, quantum possumus, et praecipimus, ut quando auditis exponi sacramentum Scripturae narrantis quae gesta sunt, prius illud quod lectum est credatis sic gestum, quomodo lectum est; ne subtracto fundamento rei gestae, quasi in aere quaeratis aedificare. Abraham pater noster homo erat illis temporibus fidelis, credens Deo, justificatus ex fide, sicut Scriptura dicit, et vetus et nova 14Gen. XV, 6; Rom. IV, 3, et Galat. III, 6. Suscepit filium de Sara uxore, jam in senectute utrisque constitutis, ex magna desperatione, sed secundum hominem. Quid autem de Deo non sperandum, cui difficile nihil est: qui sic facit magna, quomodo parva; sic suscitat mortuos, quomodo creat vivos? Si pictor eadem arte facit murem, qua elephantem (diversa opera, sed ars una); quanto magis Deus qui dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt 15Psal. CXLVIII, 5? Quid difficile facit, qui verbo facit? Qua facilitate creavit Angelos ultra coelos, ea facilitate luminaria in coelis, ea facilitate pisces in mari, ea facilitate arbores et animalia in terra: ea facilitate magna, qua parva. Cui ergo cuncta facillimum fuit facere de nihilo, mirandum est quia dedit senibus filium? Tales ergo illos viros vel illos homines habebat Deus, et illo tempore tales fecerat praecones Filio venturo, ut non solum in his quae dicebant, sed etiam in his quae faciebant, vel in his quae illis accidebant, Christus quaeratur, Christus inveniatur. Quidquid Scriptura dicit de Abraham, et factum est, et prophetia est: sicut Apostolus quodam loco dicit, Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit; unum de ancilla, et alterum de libera: quae sunt in allegoria. Haec ergo sunt duo Testamenta 16Galat. IV, 22, 24 .
Sermones
Notes
- 14. Gen. XV, 6; Rom. IV, 3, et Galat. III, 6
- 15. Psal. CXLVIII, 5
- 16. Galat. IV, 22, 24