TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Qui sani sibi videntur, insaniunt in medicum. Sanguis medici medicamentum suo interfectori. Jam ergo quia Zacchaeus erat, quia princeps publicanorum erat, quia valde peccator erat; quasi sana illa turba, quae impediebat videre Jesum, admirata est, et reprehendit quod in domum peccatoris intrasset Jesus. Hoc erat reprehendere quod in domum aegroti intravit medicus. Quia ergo velut peccator Zacchaeus irrisus est, irrisus est autem ab insanis sanatus, Dominus respondit irridentibus: Hodie salus huic domui facta est. Ecce quare intravi, salus hodie facta est. Utique si Salvator non intrasset, salus in illa domo facta non esset. Quid ergo miraris, aegrote? Voca et tu Jesum, noli tibi sanus videri. Cum spe aegrotat, qui mendicum suscipit: desperate aegrotat, qui per insaniam medicum caedit. Qualis ergo ejus insania, qui medicum occidit? Quanta vero bonitas et potentia medici, qui de sanguine suo, insano interfectori suo medicamentum fecit? Neque enim ille qui venerat quaerere et salvare quod perierat, pendens sine causa dicebat, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Insani sunt, medicus sum: saeviant, patienter fero; cum occiderint, tunc sanabo. Simus ergo inter illos quos sanat. Humanus sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere: magnos, pusillos, peccatores salvos facere. Venit Filius hominis quaerere et salvare quod perierat.