Verba Pauli de potestate. Haec attendite, et erudimini, omnes qui judicatis terram. Omnes scilicet, quia etiam sic intelligendum est, quomodo de quibus Apostolus dicit: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas, nisi a Deo. Quae autem a Deo sunt, ordinatae sunt . Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Principes enim non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa (Rom. XIII, 1-3) . Et si non ab illa, tamen ex illa. Aut enim juste agis, et justa potestas laudabit te: aut juste agentem, etiamsi potestas injusta damnet te, Deus justus coronabit te. Ac per hoc tu justitiam tene, tu bene vive: et sive damnet, sive absolvat, habebis laudem ex illa. Beatus ille, cujus hic sanguis fusus est, nonne ex ipsa potestate, antequam et a qua visus est judicari, laudem invenit? Confessionem prompsit, in fide permansit: mortem non timuit, sanguinem fudit, diabolum vicit.