TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Memoria, intellectus et voluntas, et separabiliter demonstrantur, et inseparabiliter operantur. Aderit Dominus, et video quod adsit: ex intellectu vestro intelligo eum adesse. Ex his enim vocibus vestris, quemadmodum intellexeritis, adverto; praesumo eum adjuturum, ut omnia intelligatis. Tria promisi separabiliter demonstrari, inseparabiliter operari. Ecce nesciebam quid esset in animo tuo, demonstrasti mihi dicendo, Memoria. Hoc verbum, sonus iste, vox ista processit ad aures meas ab animo tuo. Hoc enim quod est memoria, tacite cogitabas, et non dicebas. Erat in te, et nondum venerat ad me. Ut autem quod erat in te proferretur ad me, dixisti ipsum nomen, id est, Memoria. Audivi: quatuor has syllabas in nomine memoriae audivi. Quatuor syllabarum nomen est, vox est, sonuit, ad aurem meam processit, menti aliquid insinuavit. Quod sonuit transiit, unde insinuatum et quod insinuatum est manet. Sed hoc quaero, quando dixisti hoc nomen Memoria, vides certe quia hoc nomen non pertinet nisi ad memoriam. Caetera enim duo habent nomina sua. Namque aliud vocatur intellectus, aliud voluntas, non memoria: illud autem unum vocatur memoria. Sed ut hoc diceres, ut quatuor istas syllabas operareris, unde operatus es? Hoc nomen quod pertinet ad solam memoriam, operata est in te et memoria, ut teneres quod dicebas; et intellectus, ut scires quod tenebas; et voluntas, ut proferres quod sciebas. Gratias Domino Deo nostro. Adjuvit nos, et in vobis et in nobis. Vere dico Charitati vestrae, hoc discutiendum et insinuandum trepidissime aggressus eram. Metuebam enim ne forte laetificarem capacium ingenium, et facerem grave tardioribus taedium. Nunc autem video vos et attentione audiendi, et celeritate intelligendi, non solum percepisse dictum, sed praevolasse dicturum: Gratias Domino.