Stephani gesta canonico Libro contenta. Actuum Apostolorum liber legi solitus a Dominico Paschae. Beatissimus Stephanus quomodo fuerit diaconus ordinatus cum aliis sex etiam ipse septimus, et quomodo pervenerit ad supernam coronam, cum ipsa lectio legeretur, audistis. Hoc primum primi Martyris meritum commendatum est Charitati vestrae: quia cum aliorum martyrum vix Gesta inveniamus, quae in solemnitatibus eorum recitare possimus, hujus passio in canonico libro est. Actus Apostolorum liber est de Canone Scripturarum. Ipse liber incipit legi a Dominico Paschae, sicut se consuetudo habet Ecclesiae. In hoc ergo libro, cui titulus est, Actus Apostolorum, audistis quomodo sint electi, et ab Apostolis ordinati septem diaconi, in quibus sanctus Stephanus erat. Priores Apostoli, sequentes diaconi. Et prior martyr de diaconis, quam de Apostolis,: prior victima de agnis, quam de arietibus.