TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cur Deus nunc judicat quaedam, non omnia. Verumtamen etiam modo debet quisque attendere, quia quando vult Deus, respicit et judicat, et ad horam non differt: quando autem vult, differt. Et unde hoc? Quia si nunquam in praesenti judicaret, non esse Deus crederetur: si omnia in praesenti judicaret, nihil judicio reservaret. Ad hoc enim multa servantur judicio, et quaedam in praesentia judicantur, ut illi qui differuntur, timeant et convertantur. Non enim amat Deus damnare, sed salvare: et ideo patiens est in malos, ut de malis faciat bonos. Sed dicit Apostolus, quia revelabitur ira Dei super omnem impietatem 2Rom. I, 18 , et reddet Deus unicuique secundum opera sua. Admonet autem et corripit hominem contemnentem; et dicit, An divitias bonitatis et longanimitatis ejus contemnis? Quia bonus est in te, quia longanimis est in te, quia patiens est in te, quia differt te et non aufert te, contemnis, et omnino nullum judicium Dei putas: ignorans quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam cordis tui thezaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua 3Id. II, 4-6 .

Notes

  1. 2. Rom. I, 18
  2. 3. Id. II, 4-6