TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Deo volente fit quod alias fieri non potest. Sed non potest, inquiunt, esse terrenum corpus in coelo. Quid, si hoc velit Deus? Responde contra Deum, et dic: Non potest Deus. Nonne et tu quicumque paganus, dicis omnipotentem Deum? Nonne in libro Platonis, quod hesterno die demonstravi 5In superiore sermone, n. 8, legitur dixisse Deus non factus diis a se factis: « Quoniam estis orti, immortales quidem esse et indissolubiles non potestis; non tamen dissolvemini, neque ulla vos mortis fata periment; nec erunt valentiora quam consilium meum, quod majus est vinculum ad perpetuitatem vestram, quam illa quibus estis colligati? » Totum ad voluntatem suam redegit Deus, qui potest et quod impossibile est. Nam quid est aliud, Non potestis esse immortales, sed ut non moriamini ego facio; nisi, et quod fieri non potest, ego facio?

Notes

  1. 5. In superiore sermone, n. 8