TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Homini sufficit solus Deus. Avaritiae crimen et poena.--Non sperare in incerto divitiarum: non tamen nusquam; sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Quid tam omnia, quam qui fecit omnia? Non enim ab illo fierent haec omnia, nisi ea nosset. Quis audeat dicere, Hoc fecit Deus, quod non noverat? Quod noverat fecit. Habebat ergo antequam fecit: sed habebat miris, modis, non sicut fecit, ut fecit temporalia et transeuntia, sed sicut facit artifex. Habet intus quod operatur foris. Ibi ergo sunt omnia praecipua, immortalia, indeficientia, permanentia, et ipse Deus omnia in omnibus: sed sanctis suis ipse erit omnia in omnibus. Ipse ergo sufficit, solus sufficit, de quo dictum est, Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Sed, Tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Qui me vidit, et Patrem vidit 8Joan. XIV, 8, 9 . Omnia Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus. Merito solus sufficit. Si avari sumus, ipsum amemus. Si opes desideramus, solus nos satiare poterit de quo dictum est, Qui satiat in bonis desiderium tuum 9Psal. CII, 5 . Hoc peccatori non sufficit? hoc tantum, tam magnum bonum peccatori non sufficit? Volendo habere omnia, plus perdidit omnia: quia, Radix est omnium malorum avaritia. Merito per prophetam increpat animae peccatrici et a se fornicanti, et dicit: Existimasti, si a me discederes, aliquid te amplius habituram. Sed quomodo ille filius minor, ecce porcos pavisti 10Luc. XV, 15: ecce omnia perdidisti; ecce egens remansisti, et sero fessus redisti. Jam intellige quia id quod tibi pater dabat, tutius ipse servabat. Existimasti, si a me recessisses, aliquid amplius te habituram. O anima peccatrix et impleta fornicationibus, facta turpis, facta decolor, facta immunda, et sic amata! Redi ergo ad pulchrum, ut ad pulchritudinem redeas: redi, et dic illi qui tibi solus sufficit: Perdidisti omnem qui fornicatur abs te. Quid ergo sufficit, nisi quod sequitur, Mihi autem adhaerere Deo bonum est 11Psal. LXXII, 27, 28 ? Ergo sursum cor, non in terra, non in mendacissimo thesauro, non in loco putredinis. Radix est enim omnium malorum avaritia. Et in ipso Adam radix omnium malorum avaritia fuit. Plus enim voluit, quam accepit, quia Deus illi non suffecit.

Notes

  1. 8. Joan. XIV, 8, 9
  2. 9. Psal. CII, 5
  3. 10. Luc. XV, 15
  4. 11. Psal. LXXII, 27, 28