TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Pacis conciliandae cura catholicis episcopis. Vinci nolens a veritate, vincitur ab errore. Curam nostram pro vobis, et pro inimicis nostris et vestris, et pro salute omnium, pro quiete, pro pace communi, pro unitate quam Dominus jussit, Dominus diligit, adjuvent preces Sanctitatis vestrae, ut de illa identidem et ad vos loquamur, et vobiscum gaudeamus. Etenim de pace et charitate loqui, si semper amamus, semper debemus. Multo magis ergo isto tempore, quando pax sic amatur, ut in periculo ejus amandae et tenendae constituti illi, quibus malum pro malo non reddimus, et cum quibus, sicut scriptum est, odio habentibus pacem sumus pacifici, et quia pacem loquimur eis, debellare nos volunt gratis 1Psal. CXIX, 7. Illi ergo qui tales sunt, periclitantur inter amorem pacis et confusionem pudoris: nec id agunt, cum vinci nolunt, ut invicti sint. Qui enim vinci a veritate nolunt, ab errore vincuntur. O si eos charitas potius quam animositas superaret! Inde victores fierent, unde victi essent. Nos autem Ecclesiam catholicam, ad cujus pacem et concordiam et reconciliationem invitamus inimicos ejus, non humanis opinionibus, sed divinis testimoniis, amamus, tenemus et defendimus. Quid cum illo agam, qui pro parte clamat, et contra totum litigat? Nonne bonum illi est vinci, qui si victus fuerit, totum tenebit; si vicerit, in parte remanebit? Imo si vincere sibi videbitur. Nam non vincit nisi veritas: victoria veritatis est charitas.

Notes

  1. 1. Psal. CXIX, 7