TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christus cur quadraginta diebus jejunavit, et totidem dies egit cum discipulis post resurrectionem. Et ideo jejunavit, cum tentaretur ante mortem cibo adhuc indigens: manducavit autem et bibit, cum glorificaretur post resurrectionem jam cibo non indigens. Illic enim ostendebat in se nostrum laborem, hic autem in nobis suam consolationem, quadraginta diebus utrumque definiens. Nam quadraginta diebus jejunavit, cum tentaretur in eremo, sicut in Evangelio scriptum est, ante mortem carnis suae 10Matth. IV, 1, 2; et rursum quadraginta diebus cum discipulis fuit, sicut Petrus in Actibus Apostolorum loquitur, intrans et exiens, manducans et bibens, post resurrectionem carnis suae 11Act. I, 3, 4. Quo numero quadragesimo hujus saeculi significare videtur excursus in his qui vocantur ad gratiam, per eum qui non venit legem solvere, sed adimplere. Decem namque sunt praecepta legis. Jam gratia Christi diffusa per mundum et quadripartitus mundus, et decem quadriplicata quadraginta faciunt: quoniam qui redempti sunt a Domino, de regionibus congregavit eos, ab Oriente et Occidente et Aquilone et Mari 12Psal. CVI, 2 et 3 . Jejunans itaque quadraginta diebus ante mortem carnis, velut clamabat: Abstinete vos a desideriis hujus saeculi. Manducans autem et bibens quadraginta diebus post resurrectionem carnis, velut clamabat: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi 13Matth. XXVIII, 20 . Jejunium quippe est in tribulatione certaminis; quoniam qui in agone contendit, ab omnibus abstinens est 14I Cor. IX, 25: cibus autem in spe pacis, quae perfecta non erit, nisi cum corpus nostrum, cujus exspectamus redemptionem, induerit immortalitatem. Quod nondum adipiscendo gloriamur, sed sperando jam pascimur. Utrumque Apostolus simul nos agere ostendit dicens, Spe gaudentes, in tribulatione patientes 15Rom. XII, 12 : tanquam illud esset in cibo, hoc in jejunio. Simul enim cum viam Domini carpimus, et a vanitate praesentis saeculi jejunemus, et futuri promissione reficiamur; hic non apponentes cor, illuc pascentes sursum cor.

Notes

  1. 10. Matth. IV, 1, 2
  2. 11. Act. I, 3, 4
  3. 12. Psal. CVI, 2 et 3
  4. 13. Matth. XXVIII, 20
  5. 14. I Cor. IX, 25
  6. 15. Rom. XII, 12