In eos qui sic vivendum hic decernunt, quasi post mortem supersit nihil.--Timeo, inquit Apostolus, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate quae est in Christo 3II Cor. XI, 3 . Horum autem mentes corrumpunt illa colloquia. Manducemus et bibamus; cras enim morimur. Qui haec amant, qui haec sectantur, qui solam esse vitam istam arbitrantur, qui nihil de caetero sperant, qui Deum aut non rogant, aut propter hoc rogant, quibus onerosus est sermo diligentiae, audiant nos cum magna tristitia ista dicentes. Manducare volunt et bibere; cras enim moriuntur. Utinam vere cogitarent se cras esse morituros. Quis enim tam demens atque perversus est, quis tam hostis animae suae, qui crastino die moriturus non cogitet finita esse omnia propter quae laborat? Sic enim scriptum est, In illo die perient omnes cogitationes ejus 4Psal. CXLV, 4 . Etsi homines propter eos quos hic relinquunt, testamenti curam gerunt imminente die mortis suae; quanto magis debent de anima sua aliquid cogitare? Cogitat homo quos relinquat, et se qui haec omnia relinquit non cogitat? Ecce habebunt filii tui quod dimittis, tu nihil habebis, et tota cogitatio tua in eo consumitur qua peregrini post te transeant, non quo transeuntes perveniant. Utinam ergo esset cogitatio de morte. Sed cum efferuntur mortui, cogitatur mors, et dicitur: Vae misero! talis fuit, heri ambulabat; aut, ante septem dies illum vidi, illud atque illud mecum locutus est; nihil est homo. Murmurant ista. Sed forte cum mortuus plangitur, cum funus curatur, cum exsequiae praeparantur, cum effertur, cum itur, cum sepelitur, viget iste sermo: sepulto autem mortuo, etiam talis cogitatio sepelitur. Redeunt illae curae mortiferae, obliviscitur quem deduxerit, de successione cogitat decessurus; reditur ad fraudes, ad rapinas, ad perjuria, ad vinolentiam, ad infinitas corporis voluptates, non dico, cum exhaustae fuerint, perituras, sed cum hauriuntur pereuntes; et, quod est perniciosius, de sepulto mortuo argumentum sepeliendi cordis assumitur, et dicitur, Manducemus et bibamus; cras enim morimur.