TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christus virginis filius, virginis sponsus. Hic est Dominus Deus noster, hic est mediator Dei et hominum homo Salvator noster, qui natus de Patre creavit et matrem; creatus de matre glorificavit et Patrem: sine femineo partu unicus Patri, sine virili complexu unicus matri. Hic est speciosus forma prae filiis hominum 1Psal. XLIV, 3, sanctae filius Mariae, sanctae sponsus Ecclesiae, quam suae genitrici similem reddidit: nam et nobis eam matrem fecit, et virginem sibi custodit. Ad hanc quippe dicit Apostolus: Aptavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo 2II Cor. XI, 2 . De qua rursus dicit, matrem nostram non ancillam, sed liberam, cujus multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum 3Galat. IV, 26 et 27. Est ergo et Ecclesiae, sicut Mariae, perpetua integritas, et incorrupta fecunditas. Quod enim illa meruit in carne, haec servavit in mente: nisi quod illa peperit unum, haec parit multos, in unum congregandos per unum.

Notes

  1. 1. Psal. XLIV, 3
  2. 2. II Cor. XI, 2
  3. 3. Galat. IV, 26 et 27