TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Amandi in primis Petrus et Paulus. Vulnus amoris. Haec loquor, charissimi, laetus quidem hodierno die propter tantam festivitatem, sed aliquantulum tristis, quia non video tantum populum congregatum, quantus congregari debuit in Natali passionis Apostolorum. Si lateret nos, non nobis imputaretur: si autem neminem latet, quae est ista tanta pigritia? Non amatis Petrum et Paulum? Ego in vobis illis loquor qui hic non sunt. Nam vobis ago gratias, quia vel vos venistis. Et potest animus cujusque christiani non amare Petrum et Paulum? Si adhuc frigidus est, legat et amet: si adhuc non amat, sagittam verbi in cor accipiat. De ipsis enim Apostolis dictum est, Sagittae tuae acutae, potentissimae . Quibus sagittis factum est quod sequitur, Populi sub te cadent 5Psal. XLIV, 6 . Bona sunt talia vulnera. Vulnus amoris salubre est. Sponsa Christi cantat in Cantico canticorum, Vulnerata charitate ego sum 6Cant. V, 8 . Vulnus hoc quando sanatur? Quando satiabitur in bonis desiderium nostrum. Vulnus dicitur, quamdiu desideramus, et nondum tenemus. Sic enim est amor, ut sit illic dolor. Cum pervenerimus, tunc transit dolor, non deficit amor.

Notes

  1. 5. Psal. XLIV, 6
  2. 6. Cant. V, 8