TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Divitiae verae regni coelorum. Divitiae terrenae nihil praeter sollicitudinem afferunt. Tua erogare non sufficit, nisi et Christum sequaris Si feceris de divitiis tuis quod audisti, si talis dives fueris, qualem Apostolus dicit, non superbe sapias, neque speres in incerto divitiarum; ut thesaurizes tibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendas veram vitam: jam interroga Deum et Dominum tuum, et dic illi, Ecce jam migravi, Domine, in coelum quod habui; vel quod habeo, sic habeo, tanquam si non habeam. Tanti valet regnum coelorum, quantum patrimonium meum? Charius valet. Non enim vere tale est, ut tanti valeat. Hoc dicit Dominus tuus, quem interrogasti de patrimonio tuo: Ad tempus victurus es, et postea moriturus; in regno meo nunquam moriturus, sed in aeternum victurus es. Verus ibi dives eris, ubi nunquam egebis. Nam ideo ad subvectionem multa animalia quaeris, ne deficias; ad victum epulas copiosas, ad indumentum pretiosas vestes. Revera tu multa habendo dives es, et angelus meus pauper est? Nihil habet, nec equo utitur, nec rheda vehitur, nec mensam honestis implet apparatibus; nec ei vestis texitur, quia luce aeterna vestitur. Disce, o homo dives, veras divitias appetere. Tu istas divitias habere vis, ut habeas unde multum manduces, quia deficis: ille te vere divitem facit, qui tibi donat ne in aeternum esurias. Nam quantumvis habeas, cum venerit hora quinta, antequam ad mensam accedas, esuris, et deficis, quia miser es. Numquid hoc angelus sustinet? Absit. Nec esuriem, nec defectionem habet angelus. Postremo his epulis anhelas superbus. Non est expletio ista indigentiarum, sed fumus curarum. Cum cogitas de divitiis augendis, vide si facile dormis. Ni fallor, ubi divitias invenisti, requiem perdidisti. Cum vigilas, augmentum divitiarum cogitas: cum dormis, latrones somnias. In die sollicitus, et nocte pavidus, semper mendicus. Divitem verum te facere vult, qui tibi regnum coelorum promittit: et putas quia tanti empturus es illas veras divitias, illam veram et beatam vitam, quanti paratus es redimere istos miseros et laboriosos dies? Aliquid multo plus valere debet quod multo plus est; quia regnum coelorum est.