Expectatio ad Deum. Illum ergo omnes intueamur, ut esurientes animas nostras ille pascat, qui esurivit propter nos; qui pauper factus est, cum dives esset, ut ipsius paupertate nos ditaremur 12II Cor. VIII, 9. Opportune ad eum paulo ante cantavimus: Omnia a te exspectant, ut des illis escam in tempore opportuno 13Psal. CIII, 27 . Si omnia, omnes: si omnes, et nos. Non ergo si quid boni in sermone daturi sumus, nos dabimus, sed ille a quo omnes accipimus; quia omnes ad eum exspectamus. Tempus est, det: sed faciamus quod dixit, ut det; id est, exspectemus ad eum, ipsum corde intueamur: quia sicut oculi corporis et aures ad nos, ita oculi cordis et aures ad illum. Patente aure cordis audite magnum sacramentum. Omnia quidem sacramenta divinarum Scripturarum utique magna atque divina sunt: sunt tamen insigniora, magisque praecipua, quae maxime intentos nos desiderant, et quae prae caeteris aedificant lapsos, satiant esurientes: qui non ita satiantur, ut fastidiant; sed ut sit satietas sine fastidio, pellens inopiam, non assumens contemptum. Quem non moveat jussus immolari unicus filius ei, a quo promissus est? Et maxime res ita gesta, ut audivimus, intentos animos facit ad quaerendum exponi sacramentum.