TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Locus Evangelii de arbore et fructu quomodo intelligendus. Nam illud quod proposuisti de arbore et de fructu, propono tibi aliquid de exemplis, ut discas intelligere quod dictum est, Arbor bona bonos fructus facit, et arbor mala malos fructus facit. Ego enim sic intelligo, quomodo et ipse Dominus exponit. Quid est, Arbor bona bonos fructus facit 18Matth. VII, 17 ? Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona; et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala 19Id. XII, 35 . Homines arbores posuit, thesauros actus posuit. Qualis homo est, tales actus habet. Si bonus homo est, bonos actus habet; si malus homo est, malos actus habet: non potest bonus homo malos actus habere, nec malus homo bonos actus habere. Quid evidentius? quid liquidius? quid apertius? Modo autem te arborem facis bonam qui baptizas, et fructum facis eum quem baptizas; ut qualis es tu, talis sit ille. Absit ab illo, et vide quam perverse intelligis. Est apud vos aliquis, aut fuit aliquando adulter vel occultus. Sed quod nescio, inquit, non me contaminat. Non inde ago; alia quaestio est: de Baptismo volo aliquid dicere; hoc enim suscepimus. Occultus adulter est: ergo fictus est; non adulter fictus, sed adulter verus, fictus castus. Istum ergo adulterum hominem fictum, magisque fictum, quia latet; nam si apertus sit adulter, jam fictus non est: istum ergo adulterum fugiet profecto Spiritus sanctus. Evidens quippe est prolata sententia: Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum 20Sap. I, 5 . Cum ergo sit iste adulter occultus, utique baptizat. Ecce video hominem baptizatum ab adultero occulto: natus est fructus; ubi est arbor bona? Baptizatus est, innocens est, facta est in illo remissio peccatorum; ergo justificatus est impius, natus est fructus bonus: quaero de qua arbore? Dic, responde mihi: arbor illa occultus adulter est, mala arbor est; si hujus arboris iste fructus, malus fructus est. Sententia Domini est, Arbor mala malos fructus facit. Respondebis, ut istum fructum bonum esse commendes, non eum de illa arbore natum. Non enim quia nescis tu illam arborem malam, ideo non est mala: tanto est pejor, quanto magis ignoratur. Tanto enim magis ignoratur, quanto perdita astutia occultat factum suum. Nam si apertus adulter esset, vel confessione sanabilis esset. Pessima arbor, et tamen ecce fructus bonus. Unde natus? an forte non natus? Natus, inquis. Quaero unde: quid dicturus es? Unde natus est iste? Non est quid dicat, nisi, De Deo: nescio utrum aliud dicturus est, quam, Ex Deo. Si hoc de omnibus diceret, et non se, cum sit arbor mala, fingendo ostenderet bonam, faceretque pejorem, de omnibus diceret quod ex Deo nascuntur; habet Evangelii evidentem sententiam: Dedit eis potestatem filios Dei fieri, qui non ex carne, non ex sanguine, non ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt 21Joan. I, 12, 13 . Ergo redi ad istum: ex Deo natus est? Ex Deo. Quare iste ex Deo? Quia fructus bonus de arbore mala nasci non potuit. Castus baptizator arbor bona est, non est fictus; vere castus baptizavit, fructus bonus de arbore bona. Ecce et iste fructus bonus, de qua arbore natus est? Dic de mala, si audes. Non audeo, inquit. Ergo et ipse de bona? De bona. De qua bona? Ex Deo. Ille quid? Ex homine casto. Paululum intende: intelligamus quod dicimus. Iste ab homine casto baptizatus, ex arbore bona, id est, ex homine bono, natus est fructus bonus. Ille ab adultero occulto baptizatus, ex arbore mala natus est fructus, quid? Bonus. Non potest fieri. Si bonus est fructus: ergo arborem muta. Fructum istum bonum confiteris, illum hominem malum, quia occultus adulter est: arborem muta huic fructui. Mutavi, inquis: ideo dixi, Ex Deo. Jam compara istos duos natos: illum baptizavit castus manifestus; hunc baptizavit adulter occultus: ille ex homine, iste ex Deo natus est. Felicius ergo natus est ex adultero occulto, quam ille ex casto manifesto.

Notes

  1. 18. Matth. VII, 17
  2. 19. Id. XII, 35
  3. 20. Sap. I, 5
  4. 21. Joan. I, 12, 13