TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Duo patres Joseph ad conciliandos Matthaeum et Lucam recte admittuntur. Hinc jam etiam illud videte posse fieri ut unus homo non solum duos filios habeat, sed et duos patres. Nominata enim adoptione, occurrat cogitationibus vestris posse fieri. Dicitur enim, Duos filios potest habere homo, duos autem patres non potest. Imo invenitur posse habere etiam duos patres; si unus semine genuit, alius dilectione adoptavit. Si ergo possunt uni homini esse duo patres; potuit et Joseph duos patres habere, ab altero generari, ab altero adoptari. Quod si potuit, quid calumniantur illi, qui dicunt alias generationes secutum esse Matthaeum, alias Lucam? Et revera invenimus, quod alias secutus est ille, alias ille. Nam Matthaeus Jacob patrem dixit Joseph. Lucas autem Heli. Et potest quidem videri unus homo, cujus filius erat Joseph, habuisse duo nomina. Sed quod avos et proavos et alios superius progeneratores diversos enumerant, inque ipso numero plures alius, alius pauciores; manifeste ostenditur habuisse duos patres Joseph. Jam remota quaestionis calumnia, quia fieri posse manifesta ratio demonstravit, alium patrem esse qui genuit, alium qui adoptavit; duobus patribus constitutis, non est mirum si avi et proavi et caeteri parentes sursum versus a diversis patribus diversi numerentur.