TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Episcopus pro fidelibus, et fideles pro episcopo orare debent. Sicut enim vobis hoc expedit, ut pro salute vestra Dei misericordiam studeamus orare; ita et vos oportet pro nobis ad Dominum preces fundere. Ne hoc incongruum judicemus, quod Apostolum fecisse cognoscimus. Nam in tantum se apud Deum commendari orationibus cupiebat, ut ipse omni populo supplicaret dicens: Orantes simul et pro nobis 7Coloss. IV, 3 , etc. Et ideo hoc debemus loqui, quod et nosmetipsos cohortari et vos possit instruere. Sicut enim nobis cum grandi timore ac sollicitudine cogitandum est, qualiter pontificatus officium sine reprehensione possimus implere: ita et a vobis observandum est, ut ad omnia quae vobis fuerint imperata, humilem studeatis habere obedientiam. Oremus ergo pariter, dilectissimi, ut episcopatus meus mihi prosit, et vobis. Mihi enim proderit, si facienda dicam; vobis, si faciatis audita. Si enim et nos pro vobis, et vos pro nobis cum perfecto charitatis amore indesinenter oraverimus, ad aeternam beatitudinem, auxiliante Domino, feliciter veniemus. EXPLICIT TOMI QUINTI PARS PRIOR.

Notes

  1. 7. Coloss. IV, 3