Negotiator fraudi et perjurio obnoxius. In malos non saeviunt nisi mali. Oppressit me, cum essem negotiator. Tu ipsum negotium bene egisti? In ipso negotio fraudem non fecisti? In ipso negotio falsum non jurasti? Non dixisti, Per illum qui me trajecit, per ipsum mare, quia tanti emi, quod non tanti emisti? Fratres, dico vobis expresse, et quantum Dominus donat, libere: Non saeviunt in malos, nisi mali. Alia est potestatis necessitas. Nam judex plerumque cogitur eximere gladium, et ferire nolens. Quantum enim ad ipsum pertinet, volebat servare sententiam incruentam: sed perire noluit forte publicam disciplinam. Pertinuit ad ejus professionem, ad ejus potestatem, ad ejus necessitatem. Ad te quid pertinet, nisi rogare Deum, Libera nos a malo 10Matth. VI, 13 ? O qui dixisti, Libera nos a malo: liberet te Deus a te ipso.