Gaudium in saeculo. Gaudete in Domino semper. In saeculo gaudium quod est? Gaudere de iniquitate, gaudere de turpitudine, gaudere de dedecore, de deformitate. De his omnibus gaudet saeculum. Quae omnia non essent, nisi homines voluissent. Alia sunt quae faciunt homines, alia quae patiuntur, etsi nolunt, ferunt. Quid ergo est hoc saeculum, et quod est gaudium saeculi? Dico, fratres, breviter quantum possum, quantum Deus adjuvat; festinanter, breviter dico. Saeculi laetitia est impunita nequitia. Luxurientur homines, fornicentur, in spectaculis nugentur, ebriositate ingurgitentur, turpitudine foedentur, nihil mali patiantur: et videte saeculi gaudium. Ista mala quae commemoravi, non castiget fames, non belli timor, non aliquis timor, non aliquis morbus, non aliquae adversitates; sed sint omnia in rerum abundantia, in pace carnis, in securitate malae mentis: ecce videte saeculi gaudium. Sed non cogitat Deus sicut homo: alia est Dei cogitatio, alia hominis. Magnae misericordiae est, nequitiam impunitam non relinquere: et ne cogatur in extremo gehennae damnare, modo flagello dignatur castigare.