TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Charitas et dilatatio cordis a Spiritu sancto. Sed quaero quo amore. Non sit cupiditas, sed sit charitas. Si enim, inquit, tradidero corpus meum ut ardeam, et charitatem non habeam; nihil mihi prodest 34I Cor. XIII, 3 . Ut prosit tibi communicatio passionum Christi, charitas adsit. Unde tibi charitas? O mendicissima infirmitas, unde tibi charitas Dei? Vis ostendo tibi unde sit tibi? Ipsum interroga horrearium dominicum. Si enim in te fuerit charitas Dei, communicabis Christi passionibus et verus eris martyr. In quo charitas coronatur, ipse erit verus martyr. Unde ergo tibi? Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ait ipse Apostolus, ut eminentia virtutis sit Dei, et non ex nobis 35II Cor. IV, 7 . Ergo unde tibi charitas, nisi quia diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 36Rom. V, 5 . Ecce ad quod geme. Contemne spiritum tuum, accipe Spiritum Dei. Non timeat spiritus tuus, ne cum coeperit in te habitare Spiritus Dei, angustias patiatur in corpore tuo. Cum habitare in corpore tuo coeperit Spiritus Dei, non inde excludet spiritum tuum: noli timere. Si divitem aliquem hospitio suscipias, pateris angustias; ubi maneas tu non invenis, ubi illi lectus paretur, ubi conjux, ubi filii, ubi familia. Quid ago, inquis? Quo eo? quo migrabo? Suscipe divitem Spiritum Dei: dilataberis, non angustaberis. Dilatasti gressus tuos subter me 37Psal. XVII, 37. : dicis. Hospiti tuo dicturus es, Dilatasti gressus meos subter me. Quando non hic eras, angustias patiebar: implesti cellam meam, et non me exclusisti, sed angustiam meam. Cum enim dicit, Charitas Dei diffusa est, ipsa diffusio latitudinem significat. Non ergo timeas angustias, recipe hospitem istum: et non sit hospes quasi de transeuntibus. Non enim habet dare discedendo: Veniens habitet in te, et dedit. Ipsius esto, non te deserat, non inde migret: tene illum omnino, et dic illi, Domine Deus noster, posside nos 38Isai. XXVI, 13, sec. LXX .

Notes

  1. 34. I Cor. XIII, 3
  2. 35. II Cor. IV, 7
  3. 36. Rom. V, 5
  4. 37. Psal. XVII, 37.
  5. 38. Isai. XXVI, 13, sec. LXX