TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Gratia Christi perimenda aliquando concupiscentia. Modo quid agendum fidelibus. Ubi spes, nisi quod sequitur: Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia 7Rom. V, 20 ? Ideo iste miles et quodam modo in isto bello exercitatissimus, tam exercitatus, ut esset et dux, cum laboraret in hoc bello contra hostem, et diceret: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis, legem foedam, legem miseram, vulnus, tabem, languorem; subjunxit, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et gementi subventum est. Quomodo subventum est? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Liberabit te a lege mortis hujus, id est, a corpore mortis hujus, gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Quando corpus habebis, ubi nulla concupiscentia remanebit? Cum mortale hoc induerit immortalitatem, et corruptibile hoc induerit incorruptionem, et dicetur morti, Ubi est, mors, contentio tua? et non erit: Ubi est, mors, aculeus tuus 8I Cor. XV, 53-55 ? et nusquam erit. Modo quid? Audi: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Mente servio legi Dei, non consentiendo: carne autem legi peccati, concupiscendo. Et mente legi Dei, et carne legi peccati. Et hac delector, et ibi concupisco; sed non vincor: titillat, insidiatur, pulsat, trahere conatur: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Nolo semper vincere: sed volo aliquando ad pacem venire. Nunc ergo, fratres, tenete istum modum: mente servite legi Dei, carne autem legi peccati; sed ex necessitate, quia concupiscitis, non quia consentitis. Aliquando ista concupiscentia sic insidiatur sanctis, ut faciat dormientibus quod non potest vigilantibus. Unde omnes acclamastis, nisi quia omnes agnovistis? Pudet hic immorari sed non pigeat inde Deum precari. Conversi ad Dominum, etc.

Notes

  1. 7. Rom. V, 20
  2. 8. I Cor. XV, 53-55