Aliud nomen Dei. Quid est ergo, quod postea iterum aliud nomen sibi dixit, cum diceretur: Et dixit Deus ad Moysen: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob; hoc mihi nomen est in sempiternum? Quomodo illac vocor hoc, quia sum; et ecce hac aliud nomen, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Quia quomodo est Deus incommutabilis, fecit omnia per misericordiam, et dignatus est ipse Filius Dei mutabilem carnem suscipiendo, manens id quod Verbum Dei est, venire et subvenire homini. Induit ergo se carne mortali ille qui est, ut dici posset, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob 4Exod. III, 15 .