TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Divitiae in tuto ponuntur, dum erogantur. Eleemosyna pium fenus Deo. Sed videre volunt homines divitias suas? Fac quod in terra thesaurizent, numquid non timent videri divitias suas? Effodiunt et obstruunt et cooperiunt eas: et cum obstruxerint et cooperuerint, numquid vident quod habent? Nec ipse videt: optat ut lateat, timet ne pateat. Esse vult dives in opinione, non in veritate. Quasi sufficit habere in conscientia, quod servat in terra? O quanto major tibi et melior conscientia erit, si servaveris in coelo! Hic cum obrueris in terra, times ne sciat servus tuus et auferat et fugiat: hic times ne auferat tibi servus tuus; ibi non times, quia bene tibi servat Dominus tuus. Sed habeo, inquis, servum fidelem, qui et noverit, et non prodat, et non tollat. Compara illum Domino tuo. Si fidelem servum invenisti, Dominus tuus quando te fefellit? Etsi non potest servus tuus tollere, potest tamen perdere: Dominus tuus nec tollere nec perdere potest, nec perire permittit. Servat tibi, manet tibi; liberat te, manentem te facit; nec perdet te, nec perdet quod ei commendaveris. Veni, inquit, accipe quod apud me posuisti. Absit. Non hoc tibi dicit Deus. Ego, inquit tibi, qui te prohibui fenerare, feneratus sum a te. Volebas enim fenore crescere, et dabas homini ut tibi plus redderet, quando accipiebat gaudens, et quando reddebat plorans. Hoc volebas, et ego prohibebam: dixi enim, Qui pecuniam suam non dedit ad usuram 8Psal. XIV, 5 . Prohibebam te a fenore: jubeo tibi fenus, me fenera. Hoc tibi dicit Dominus tuus: Pauca vis dare, et plura accipere: relinque hominem, qui plangit, quando exigis; me inveni, qui gaudeo, quando reddo. Ecce adsum: da, et sume; tempore redditionis reddam tibi. Et quid reddam? Pauca dedisti, plura sume: terrena dedisti, coelestia sume: temporalia dedisti, aeterna sume: mea dedisti, me ipsum sume. Quid enim dedisti, nisi ex eo quod a me accepisti? Quod dederis non reddo, qui unde dares dedi? qui te ipsum qui dares dedi; qui tibi Christum cui dares dedi, qui tibi diceret, Quando uni ex minimis meis fecisti, mihi fecisti 9Matth. XXV, 40 . Ecce cui das, pascit et esurit propter te: donat, et eget. Quando donat, vis accipere: quando eget, non vis dare. Eget Christus, quando eget pauper: qui omnibus suis vitam aeternam paratus est dare, in unoquoque paupere temporaliter dignatus est accipere.

Notes

  1. 8. Psal. XIV, 5
  2. 9. Matth. XXV, 40