TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Vox pastoris nunc temporis audienda. Una est nostra sollicitudo, quae nobis imponitur, audire vocem pastoris: et est nunc tempus audiendi, quia ille nondum assumpsit tempus judicandi. Qui loquitur, modo tacet. Loquitur enim in praecepto, tacet in judicio. Ideo dicit quodam in loco: Tacui; numquid semper tacebo 6Isai. XLII, 14 ? Quomodo tacuit, cum hoc ipsum loquendo dixerit? Qui dicit, Tacui, non tacet quia et hoc ipsum dicere, Tacui, non tacere est. Audio ergo te loquentem in tot praeceptis, in tot sacramentis, in tot paginis, in tot libris: audio denique in hoc ipso quod dicis, Tacui, numquid semper tacebo? Quomodo ergo tacuisti? Quia nondum dico, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; et nondum dico aliis, Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus 7Matth. XXV, 34, 41 : et haec ipsa ita nondum dico, ut jam praedicam. Ultimam sententiam, quam dicturus est judex, in tabella scripturus manu sua, ultra quam sententiam nihil jam judicaturus est, partes non audiunt: illis foras exeuntibus scribitur. Attonitae sunt ambae partes atque suspensae, contra quam vel pro qua sententia illius procedat. Magnum secretum judicis, unde secretarium nominatur. Magnus timor eorum qui in causa sunt; quid ille cogitet, et quid scribat ignoratur: et homo est, et illi de quibus ille judicat, utique homines sunt. Ille autem Deus noster est, et nos populus pascuae ejus et oves manuum ejus. Et cum sit ille Creator, nos creatura; ille immortalis, nos mortales; ille invisibilis, nos visibiles; noluit nos in hac vita latere, quam ultimam sententiam in fine dicturus sit. Nemo ante dicit, Damno, qui vult damnare: nemo ante dicit, Ferio, qui vult ferire.

Notes

  1. 6. Isai. XLII, 14
  2. 7. Matth. XXV, 34, 41