Quomodo et credendum quod intelligatur, et intelligendum quod credatur. Modo cum Evangelium legeretur, audistis: Si potes credere, ait Dominus Jesus patri pueri, si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. Et ille intuens semetipsum, et positus ante semetipsum, non habens temerariam confidentiam; sed prius discutiens conscientiam, vidit in se esse aliquam fidem, vidit et titubationem, utrumque vidit. Unum se habere confessus est, et alteri adjutorium postulavit. Credo, inquit, Domine. Quid sequebatur, nisi, Adjuva fidem meam? Non hoc dixit, Credo, Domine; video hic aliquid unde non mentior; credo, verum dico: sed video hic etiam nescio quid, quod mihi displiceat. Stare volo: sed adhuc nuto. Stans loquor, non cecidi, quia credo; sed tamen adhuc nuto: Adjuva incredulitatem meam 11Marc. IX, 22, 23 . Ergo, charissimi, et ille quem contra me constitui, et propter cujus controversiam inter nos natam Prophetam judicem postulavi, non nihil dicit etiam ipse, cum dicit, Intelligam ut credam. Nam utique modo quod loquor, ad hoc loquor, ut credant qui nondum credunt: et tamen nisi quod loquor intelligant, credere non possunt. Ergo ex aliqua parte verum est quod ille dicit, Intelligam, ut credam; et ego qui dico, sicut dicit Propheta, Imo crede, ut intelligas: verum dicimus, concordemus. Ergo intellige, ut credas: crede, ut intelligas. Breviter dico quomodo utrumque sine controversia accipiamus. Intellige, ut credas, verbum meum; crede, ut intelligas, verbum Dei.