Unde praesidium contra inimicos. Ab his inimicis quomodo se tutum dicit quidam? Hoc enim coeperam dicere, et necesse habui de istis inimicis aliquanta cum mora tractare. Jam ergo cognitis inimicis, videamus tutelam. Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero 11Psal. XVII, 4 . Habes quid agas. Laudans invoca: sed Dominum laudans invoca. Si enim te laudaveris, ab inimicis tuis salvus non eris. Laudans invoca Dominum, et ab inimicis tuis salvus eris. Quia quid ait ipse Dominus? Sacrificium laudis glorificabit me; et ibi via est, ubi ostendam illi salutare meum 12Psal. XLIX, 23 . Ubi via? In sacrificio laudis. Noli pedem extra hanc viam mittere. In via esto: a via noli recedere; a laude Domini nec unguem, nedum pedem. Si enim volueris ab hac via deviare, et pro Domino te laudare, non eris salvus ab illis inimicis: quia de ipsis dictum est, Juxta semitam scandala posuerunt mihi 13Psal. CXXXIX, 6 . Quidquid ergo putaveris boni te habere abs te, deviasti a laude Dei. Quid jam miraris, si te seducit inimicus, quando tui ipsius seductor es? Audi Apostolum: Qui enim putat se aliquid esse, cum nihil sit, se ipsum seducit 14Galat. VI, 3 .