TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid manus et sinus Moysi: quid aqua. Quid illa manus? Certum est quia et illa manus populum ipsum significat. Sinus hominis quid est? Sinus Moysi secretum Dei. Cum esset homo in secreto Dei, incolumis erat, et bono colore. Exiit a secreto Dei, progressus est Adam de paradiso, offenso Deo, et factus est vitiosus. Facta est ergo manus illa alba: sed rediit ad sinum, per sinum Domini nostri Jesu Christi, et recepit colorem. Quid autem illa aqua? Aqua illa significat sapientiam. Saepe enim posita est aqua in similitudinem sapientiae: et dictum est, Fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam 8Joan. IV, 14 . Sed aqua illa sapientia, quae in terra sanguis effecta est, non nobis ostendit Verbum carnem factum et habitantem in nobis? Utique ostendit. Omnia ergo futuri populi, signa sunt et mysteria de Domino nostro Jesu Christo. Et si qua alia sunt in veteribus Libris sacramenta, sive illa intelligamus; sive non intelligamus, quaerentem desiderant, non reprehendentem. Petamus ergo, quaeramus et pulsemus, ut aperiatur nobis. Illis futura praedicta sunt sacramenta: nos praesentia videmus in Ecclesia.

Notes

  1. 8. Joan. IV, 14