Divitiarum pius usus. Dementia est crimen male utentium in res ipsas transferre. Sed non est haec auri culpa et argenti. Fac enim misericordem aliquem invenisse thesaurum: nonne operante misericordia praebetur hospitalitas peregrinis, aluntur famelici, nudi vestiuntur, inopes adjuvantur, captivi redimuntur, construuntur ecclesiae, reficiuntur lassi, pacantur litigiosi, reparantur naufragi, curantur aegroti, corporales opes dispertiuntur in terra, spirituales reconduntur in coelo? Quis haec facit? Misericors et bonus. Unde facit? De auro et argento. Cui serviens haec facit? Ei qui dixit, Meum est aurum, et meum est argentum. Videtis jam, ut arbitror, fratres, quam magno errore magnaque dementia in res ipsas quibus homines male utuntur, crimen male utentium transferatur. Nam si propterea vituperatur aurum et argentum, quia homines avaritia depravati, neglectis praeceptis omnipotentissimi Creatoris, in ea quae condidit detestabili cupiditate rapiuntur; vituperetur etiam omnis Dei creatura, quia, sicut Apostolus dicit, perversi quidam homines coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula 4Rom. 1, 25 . Vituperetur etiam iste sol: quem certe iidem Manichaei, quoniam non intelligunt esse creaturam, tanquam ipsum Creatorem, vel tanquam ejus aliquam partem colere atque adorare non desinunt. Cur ergo ipsum non vituperant, cum plerumque homines de usu solis et luminis in aedificiis suis lites injustissimas concitant; et ut fenestris suis radii liberiores aliquanto largius infundantur, domos alienas dejicere saepe moliuntur; et eos qui contradixerint, etiamsi jure certissimo contradicant, inimicitiis acerbissimis insectantur? Si quem igitur infirmorum potentior aliquis injuste ac nefarie propter usum solis oppresserit, diripuerit, in exsilium etiam mortemve compulerit, solis est crimen, quo ille abundantius uti desiderat, an potius male utentis iniquitas, qui dum cupit corporis oculis temporale lumen largius acquirere, cubiculum cordis luci non aperit aequitatis?