Operarii ad vineae culturam conducti. Et modo audistis similitudinem ex Evangelio sancto, quia simile est regnum coelorum patrifamilias, qui exiit conducere operarios ad vineam suam. Exiit mane, et quos invenit conduxit; et placuit cum eis mercedem denarium. Exiit et hora tertia, invenit alios, et adduxit ad opus vineae. Et sexta hora hoc fecit, et nona hoc fecit. Exiit etiam et hora undecima prope ad finem diei, invenit quosdam vacuos et stantes; et ait illis: Quid hic statis? quare non operamini in vinea? Responderunt: Quia nemo nos conduxit. Venite, inquit, et vos, et quod justum fuerit, dabo vobis. Mercedem denarium placuit. Isti qui una hora erant operaturi, quando sibi auderent sperare denarium? Sed tamen se aliquid accepturos gratulabantur. Adducti sunt et ipsi ad unam horam. Finito die, jussit omnibus reddi mercedem, a novissimis usque ad primos. Inde coepit reddere ab eis qui hora undecima venerant, jussit eis dare denarium. Illi qui prima hora venerant, videntes illos accepisse denarium, quem cum ipsis placuerat, speraverunt se plus aliquid accepturos: ventum est et ad ipsos, et acceperunt denarium. Murmuraverunt adversus patremfamilias, dicentes: Ecce nos qui sustinuimus ardorem diei et aestum, aequasti et pares fecisti illis qui unam horam operati sunt in vinea. Et ait paterfamilias, justissimum responsum reddens uni eorum: Sodalis, non tibi feci injuriam; hoc est, non te fraudavi; quod placui reddidi tibi. Fraudem tibi non feci, quia quod pactus sum reddidi. Huic non volo reddere, sed donare. Non licet mihi facere quod volo de meo? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Si alicui tollerem alienum, recte reprehenderer, quasi fraudator et injustus; si alicui non redderem debitum, recte reprehenderer, quasi fraudator et negator alieni: cum vero debitum reddo, et cui volo etiam dono, nec cui debebam me potest reprehendere, et cui donavi debet amplius gaudere. Non erat quod responderetur: et aequati sunt omnes, et facti sunt novissimi primi et primi novissimi; aequando, non praeposterando. Quid est, Facti sunt novissimi primi et primi novissimi? Quia tantumdem acceperunt et primi et novissimi.