Ad quid mali in mundo. Quid faciunt, inquit, in hoc mundo homines mali? Responde mihi, in fornace aurificis palea quid facit? Puto non ibi esse sine causa paleam, ubi aurum purgatur. Videamus quae ibi sint omnia: fornax est, palea est, aurum est, ignis est, artifex est: sed illa tria, aurum, palea, ignis, in fornace; artifex, ad fornacem. Attende etiam istum mundum: mundus fornax est; palea, homines mali; aurum, homines boni; ignis, tribulatio; artifex, Deus. Attende et vide: aurum non purgatur, si palea non uratur. Vide aurum in hoc ipso psalmo, ubi diligimus decorem domus Dei; et locum tabernaculi claritatis ejus. Vide ibi aurum, vide vocem auri; purgari cupit: Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. Proba me, inquit, Domine, et tenta me. Qui timere debuit tentationem, petit tentationem. Proba me, inquit, Domine, et tenta me. Et vide si non ignem quaerit: Proba me, et tenta me; ure renes meos et cor meum. Non times ne in igne deficias? Non, inquit. Quare? Quia misericordia tua ante oculos meos est 8Psal. XXV, 2, 3 . Ecce, inquit, quare securus dico, Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum: non quia idoneus sum viribus meis ignem sustinere tentationis, sed quia misericordia tua ante oculos meos est. Qui mihi, inquit, donasti ut aurum probatum essem, in fornace me perire permittis? Prorsus mittis purgandum, ejicis purgatum. Custodiat Dominus introitum tuum et exitum tuum 9Psal. CXX, 8 . Vide ipsum exitum, vide ingressum in fornacem. Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis (Jacobi I, 2) . Ecce audisti ingressum, quaere exitum. Facile enim est intrare: exire magnum est. Sed noli timere: Fidelis Deus. Nempe quia ingressus fueras, de exitu cogitabas. Fidelis Deus, qui non vos permittit tentari supra id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam exitum. Quid est exitum? Ut possitis sustinere 10I Cor. X, 13 . Intrasti, incidisti; sustinuisti, existi.