TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Divina carnalibus insinuare difficile. Et quid facimus, fratres, quando carnalibus spiritualia insinuamus: si tamen et nos ipsi non carnales sumus, quando carnalibus ista spiritualia intimamus, homini assuefacto nativitate terrena, et videnti istius creaturae ordinem, ubi successus et decessus, gignentes et genitos aetate distinguit? Post patrem enim nascitur filius, patri utique morituro successurus. Hoc in hominibus, hoc in aliis animantibus invenimus, parentes priores tempore, filios tempore posteriores. Hac consuetudine videndi, carnalia transferre illi ad spiritualia cupiunt, et intentione carnalium facilius seducuntur. Non enim ratio audientium sequitur talia praedicantes, sed consuetudo, quae etiam ipsos insolvit, ut talia praedicarent. Et quid facimus nos? Silebimus? Utinam liceret. Forsitan enim silendo aliquid dignum de re ineffabili cogitaretur. Nam quidquid potest fari, non est ineffabile. Ineffabilis est autem Deus. Si enim raptum se dicit usque in tertium coelum apostolus Paulus, et dicit se audisse ineffabilia verba 3II Cor. XII, 4; quanto magis ipse ineffabilis, qui talia demonstravit, quae fari non possit cui demonstrata sunt? Itaque, fratres, melius erat si possemus tacere, et dicere: Hoc habet fides, sic credimus: non potes capere, parvulus es: patienter tolerandum, donec pennas nutrias; ne cum volare implumis volueris, non sit illa aura libertatis, sed casus temeritatis. Quid illi contra? O si haberet quod diceret, diceret mihi! Deficienti ista excusatio est. Victus est veris, qui respondere non vult. Ille cui hoc dicitur, si non respondeat, etsi in se ipso victus non est, vincitur tamen in titubantibus fratribus. Audiunt enim fratres infirmi, et putant revera non esse quod dicatur: et forsitan verum putant, non esse quod dicatur, non tamen non esse quod sentiatur. Homo enim nihil potest dicere, quod non etiam sentire possit: potest etiam aliquid sentire, quod dicere non possit.

Notes

  1. 3. II Cor. XII, 4