Prudentia carnis et spiritus. Sed in quibus nobis? Qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt; qui autem secundum spiritum, quae sunt spiritus. Prudentia enim carnis mors est: prudentia autem spiritus vita et pax. Prudentia enim carnis inimica in Deum. Legi enim Dei non est subjecta: neque enim potest. Quid est, neque enim potest? Non homo non potest, non anima non potest, non denique ipsa caro, quia Dei creatura, non potest: sed prudentia carnis non potest, vitium non potest, non natura. Quomodo si diceres, Claudicatio rectae ambulationi non est subjecta: neque enim potest. Pes potest, sed claudicatio non potest. Tolle claudicationem, et videbis rectam ambulationem. Sed quamdiu claudicatio est, non potest: sic quamdiu prudentia carnis est, non potest. Non sit prudentia carnis, et homo potest. Prudentia spiritus vita et pax. Quod ergo ait, Prudentia carnis inimica in Deum, noli sic accipere, quasi inimica ista possit laedere Deum. Resistendo inimica est, non occidendo. Illi autem nocet, in quo est prudentia carnis: quia vitium naturae nocet, in qua natura inest. Medicina autem ideo inventa est, ut pellatur vitium, et sanetur natura. Venit ergo Salvator ad genus humanum, nullum sanum invenit, ideo magnus medicus venit.