TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Corruptores sui, non innocentes. Innocens quis. Hoc itaque volo intimare Sanctitati vestrae, quantum breve tempus admittit, quid mali faciant, qui se ipsos corrumpunt voracitate, ebrietate, fornicatione; et reprehendentibus respondent, Feci de ratione mea, de possessione mea: cui quid rapui? cui quid abstuli? contra quem feci? Bene mihi sit volo, ex eo quod Deus mihi dedit. Videtur iste innocens, quod quasi nulli noceat. Sed quomodo est innocens, qui non parcit sibi? Ille enim innocens est, qui nulli nocet: quia dilectionis proximi regula ab ipso est. Hoc enim dixit Deus, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Quomodo ergo in te salva est dilectio proximi, quando dilectio tui per intemperantiam vulneratur? Deinde dicit tibi Deus: Cum per ebrietatem corrumpere te vis, non cujuslibet domum evertis, sed domum meam. Ubi habitabo? In istis ruinis? in istis sordibus? Si hospitem reciperes aliquem servum meum, reficeres et mundares domum, quo intraret servus meus: non mundas cor, ubi habitare ego volo?