TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Virgilio non placet doctrina de animarum reditu in corpora. Animas in ea opinione beatas esse non posse. Exhorruit quidam auctor ipsorum, cui demonstrabatur, vel qui inducebat apud inferos demonstrantem patrem filio suo. Nostis enim hoc prope omnes; atque utinam pauci nossetis. Sed pauci nostis in libris, multi in theatris, quia Aeneas descendit ad inferos, et ostendit illi pater suus animas Romanorum magnorum venturas in corpora: expavit ipse Aeneas, et ait: O pater, anne aliquas ad coelum hinc ire putandum est Sublimes animas, iterumque ad tarda reverti Corpora? Credendumne est, inquit, quod eant ad coelum, et iterum redeant? Quae lucis miseris tam dira cupido? 2Virgil. Aeneid., lib. 6, vers. 719-721. Melius filius intelligebat, quam pater exponebat. Reprehendit cupiditatem animarum rursus in corpora redire volentium. Dixit diram cupiditatem, dixit eas miseras; nec erubuit eas. Ad hoc, philosophi, perduxistis, ut purgentur animae, perveniant ad summam munditiam, et per ipsam munditiam obliviscantur omnia, et per obliviones miseriarum redeant ad miserias corporum. Dicite, obsecro: nonne haec etiam si vera essent, melius nescirentur? Etiam si vera essent, inquam, quae sine dubio falsa, quia foeda sunt; nonne melius nescirentur? An forte dicturus es mihi: Non eris sapiens, si ista nescieris? Utquid illa sciam? Possumne esse modo melior, quam tunc ero in coelo? Si in coelo, quando ero melior et perfectior, obliviscar omnia quae hic didici, et haec ibi melior nesciturus sum; sine me modo illa nescire. In coelo habitantem dicis omnia obliviscentem: sine in terra esse horum omnium nescientem. Deinde, rogo te, sciunt se istae animae in coelo, passuras esse rursus hujus vitae miserias, an nesciunt? Elige quod volueris. Si sciunt se passuras esse tantas miserias, quomodo sunt beatae, miserias suas futuras cogitantes? quomodo sunt beatae, ubi sunt sine securitate? Sed video quid eligas: dicturus es, Nesciunt. Laudas ergo ibi hanc ignorantiam, quam me nunc habere non sinis, docendo me in terra, quod me nesciturum dicis in coelo. Nesciunt, inquis. Si nesciunt, et non se putant esse passuras, errando sunt beatae. Quod enim passurae sunt, putant se non passuras: quod falsum putare, quid est aliud quam errare? Erunt ergo errore felices; erunt beatae; non aeternitate, sed falsitate. Liberet nos veritas, ut vere beati esse possimus: quoniam non vacat sermo Redemptoris nostri, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. Ipse enim dixit: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos 3Joan. VIII, 36, 31, 32 .

Notes

  1. 2. Virgil. Aeneid., lib. 6, vers. 719-721.
  2. 3. Joan. VIII, 36, 31, 32