Auditores verbi aedificantes alii super petram, alii super arenam. Nolite ergo, fratres mei, fallere vosmetipsos, quia venistis studiose ad audiendum verbum, si non facitis quod auditis deficiendo. Cogitate si pulchrum est audire, quanto magis facere. Si non audis, auditum negligis, nihil aedificas. Si audis et non facis, ruinam aedificas. Domini Christi est de hac re proposita congruentissima similitudo: Qui audit, inquit, verba mea haec, et facit ea, similabo eum viro prudenti qui aedificat domum suam super petram. Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et non cecidit. Quare non cecidit? Fundata enim erat super petram. Ergo audire et facere, aedificare est super petram. Ipsum enim audire aedificare est. Qui autem, inquit, audit verba mea haec, et non facit ea, similabo eum viro stulto qui aedificat. Et ipse aedificat. Quid aedificat? Ecce aedificat domum suam: sed quia non facit quod audit, et audiendo aedificat super arenam. Ergo super arenam, qui audit et non facit, aedificat: super petram, qui audit et facit: nec super arenam, nec super petram aedificat, qui omnino non audit. Vide autem quid sequatur: Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et cecidit; et facta est ruina ejus magna 20Matth. VII, 24-27 . Spectaculum miserabile!