Christus quid erat ante incarnationem. Commendat nobis divinae circa nos altitudinem gratiae Filius Dei sine tempore natus ex Patre. Quid enim erat antequam esset in homine? Putate vos quaesisse atque dixisse. Putamus enim, fratres mei, antequam Christus de Maria virgine nasceretur, erat, an non erat? Putate nos quaerere, unde non licet dubitare. His itaque cogitationibus ipse Dominus respondit, quando ei dictum est: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Respondit enim, et dixit: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum 1Joan. VIII, 57, 58 . Ergo erat, sed homo nondum erat. Ne forte aliquis dicat, Angelus erat; sanctum Evangelium dixit vobis quia Christus erat. Et quaeritis quid erat? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Ecce quod erat, In principio erat Verbum. Non est in principio factum Verbum, sed erat Verbum. De isto autem mundo audi quid dicit Scriptura: In principio fecit Deus coelum et terram 2Gen. I, 1 . Quaeritis per quod fecit? In principio erat Verbum, per quod fieret coelum et terra. Non est factum, sed erat Verbum. Jam restat quaerere quale Verbum: quia verba dicuntur et nostra. Nostra quidem verba cogitatione concipiuntur, voce pariuntur; et tamen cogitata et prolata transeunt. Illud autem quid? Et Verbum erat apud Deum. Dic ubi erat, dic quid erat. Jam dixi. Sanctum Evangelium dixit tibi: In principio erat Verbum. Dic ubi erat, dic quid erat. Et Verbum erat apud Deum. Sed ego quaesivi quale Verbum. Vultis audire quid erat? Et Deus erat Verbum. O Verbum! quale Verbum? Quis explicet verbum: Et Deus erat Verbum. Sed forte factum a Deo? Absit. Audi quid dicit sanctum Evangelium: Omnia per ipsum facta sunt 3Joan. I, 1-3 . Quid est, Omnia? Quidquid factum est a Deo, per ipsum factum est. Et quomodo ipse factus est, qui omnia fecit? Numquid ipse se fecit? Postremo si ipse se fecit, qui se faceret erat. Si ergo erat qui se faceret, nunquam non erat.