TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Poenitentia infructuosa. Tunc ergo non silebit, sed apparebit: ideo dictum est, Non silebit. Modo autem dicit illud Lector de codice, et contemnitur: dicit illud de ore suo tractator aut disputator episcopus, et irridetur. Numquid sic irrideri habet, quando ab ipso judice potentissimo dicetur? Unusquisque recipiet quod fecit, bonum sive malum 5II Cor. V, 10. Tunc dicturi sunt homines sera et infructuosa poenitentia: O si possemus iterum vivere; et quod contempsimus, audire et facere! Tunc dicent illi, quos ex adverso constituunt iniquitates eorum, sicut dicitur in libro Sapientiae: Quid nobis profuit superbia? et divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia sicut umbra 6Sap. V, 8, 9 . Videtis quia poenitebit eos: sed ista poenitentia cruciabilis, non sanabilis. Vis habere utilem poenitentiam? Modo habe. Si enim modo habueris, corrigeris: cum correctus fueris, fundetur ille thesaurus tuus, ubi colligebantur mala opera tua, et implebitur alius thesaurus tuus, ubi bona opera tua colligantur. Sed forte conversus ad Deum, statim morieris, opera tua nulla forte invenientur in illo thesauro? Plane ibi invenies opera tua, quia scriptum est, Pax in terra hominibus bonae voluntatis 7Luc. II, 14 . Deus non annotat facultatem, sed coronat voluntatem. Scit quia voluisti, et non potuisti; sic te annotat, quasi feceris quod voluisti. Ergo opus est ut convertaris, ne differendo subito moriaris, et omnino nihil inveniatur quod in praesenti habeas, et in futuro possideas. Conversi ad Dominum, etc.

Notes

  1. 5. II Cor. V, 10
  2. 6. Sap. V, 8, 9
  3. 7. Luc. II, 14