Quaestio tractanda. Vestrae Charitatis exspectatio, mei debiti exactio est. Non dubito meminisse vos, quid in adjutorio Domini de sancti Joannis lectione promiserim. Cum ergo audistis Lectorem, credo vos cogitasse me debere esse debiti redditorem. Magnam quippe quaestionem sermone in longum procedente distulimus, quomodo recte possit intelligi quod ait in Epistola sua beatus Joannes, non Baptista, sed Evangelista: Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est. Videmus enim multas haereses confiteri Christum in carne venisse, et tamen non eas possumus dicere ex Deo esse. Negat Christum in carne venisse Manichaeus. Non est laborandum, neque vobis diutius suadendum, quod iste error non sit ex Deo. Sed Arianus confitetur Christum in carne venisse, Eunomianus, Sabellianus, Photinianus. Quid istis convincendis quaerimus testes? Quis tot numerat pestes? Sed interim quae sunt notiora tractemus. Multis quippe haereses illae, quas nominavi, ignotae sunt, et est ista ignorantia tutior. Certe quod novimus, Donatista confitetur Christum in carne venisse: et tamen absit ut sit hic error ex Deo. Ut de recentioribus haereticis loquar, Pelagianista confitetur Christum in carne venisse: tamen omnino non est hic error ex Deo.