In eos qui sibi salutem praeter regnum coelorum pollicentur. Sententia ultima mittens aut in regnum, aut in ignem. Aut illud quale est, in quo sibi blandiuntur, qui sua se vanitate seducunt? Perseverantes enim in malitiis atque luxuriis suis, cum audiunt Apostolum dicentem, Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt: audent sibi praeter Dei regnum salutem, quam desiderant, polliceri; atque ita inter se loquuntur, dum recusant agere poenitentiam pro peccatis suis, et perditos mores aliquando in melius commutare: Regnare nolo, sufficit mihi salvum me esse. In quo primum eos fallit, quia eorum nec salus ulla est; quorum iniquitas perseverat. Quod enim ait Dominus, Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum; qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 43Matth. XXIV, 12, 13 : salutem utique promisit perseverantibus in charitate, non in iniquitate. Ubi autem charitas est, opera illa mala a regno Dei separantia esse non possunt. Omnis enim lex in uno sermone impleta est, in eo quod scriptum est, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum 44Galat. V, 14 . Deinde si est aliqua differentia inter regnantes et non regnantes; oportet tamen ut in uno regno sint omnes, ne in hostium aut alienorum numero deputentur. Omnes enim Romani Romanum regnum possident; quamvis non omnes in eo regnent, sed caeteris regnantibus pareant. Non autem ait Apostolus, Qui talia agunt, non regnabunt cum Deo; sed regnum Dei non possidebunt. Quod etiam de carne et sanguine dictum est, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt: quia corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem 45I Cor. XV, 50, 53 ; ut jam non caro et sanguis, sed ex animali corpore spiritualis corporis habitum naturamque mereatur. Vel illa eos terreat ultima sententia judicis nostri, quam propterea nunc aperiri voluit, ut ab ejus fidelibus praecaveatur; dans metuentibus se significationem, ut fugiant a facie arcus 46Psal. LIX, 6 . Exceptis enim eis qui cum illo etiam judicabunt, quibus et promisit, dicens: Sedebitis super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel 47Matth. XIX, 28 . In quo numero judicantium omnes intelliguntur, qui propter Evangelium omnia sua dimiserunt, et secuti sunt Dominum. Duodenarius quippe numerus ad quamdam universitatem refertur. Non enim Paulus apostolus ibi non erit, quia inter illos duodecim non fuit. Exceptis ergo illis, quos etiam nomine Angelorum significavit, quando ait, Cum venerit Filius hominis judicare cum Angelis suis. Angeli enim utique nuntii sunt. Nuntios autem rectissime accipimus omnes qui salutem coelestem hominibus nuntiant. Unde etiam Evangelistae boni nuntii possunt interpretari: et de Joanne Baptista dictum est, Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam 48Malach. III, 1 . His ergo, ut dicere coeperam, exceptis, caetera omnium hominum multitudo, sicut in ipsius verbis Domini manifestum est, in duas partes dividetur. Positurus est enim oves ad dexteram, haedos ad sinistram: et dicetur ovibus, id est justis, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est a constitutione mundi. De hoc utique regno dixit Apostolus, cum enumeraret opera mala, Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Audi quid audiant qui a sinistris erunt: Ite, inquit, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus 49Matth. XXV, 31-41 . Quapropter, praesumere quis audeat de nomine christiano, et non cum omni obedientia et timore audiat Apostolum dicentem, Hoc enim scitote, cognoscentes quoniam omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei? Nemo vos seducat inanibus verbis: propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. Nolite itaque effici participes eorum 50Ephes. V, 5-7 . Latius autem ad Corinthios haec dicit: Nolite errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt. Sed videte quemadmodum timorem et desperationem salutis abstulerit eis, qui haec in vita veteri commiserunt. Et haec quidem, inquit, fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri 51I Cor. VI, 9-11 .
Sermones
Notes
- 43. Matth. XXIV, 12, 13
- 44. Galat. V, 14
- 45. I Cor. XV, 50, 53
- 46. Psal. LIX, 6
- 47. Matth. XIX, 28
- 48. Malach. III, 1
- 49. Matth. XXV, 31-41
- 50. Ephes. V, 5-7
- 51. I Cor. VI, 9-11